- NOVIOMAGUS Nemetum
- NOVIOMAGUS Nemetumquos nomen Germanis dedisse, qui a Slavis Niemcy, ab Ungaris nemetek appellari solent, treste Cluveriô, suspicatur Vales. inter Borbetomagum et Tabernas mediô locô ponitur, apud Ptolemaeum, illinc 12. mill. hinc 11. mill. distans. commemorantur autem Nemetes a Caesare l. 1. Bell. Gall. c. 51. Plinio l. 4. c. 17. Tacito l. 12. Annal. c. 27. et Ptolemaeo iunctim cum Vangionibus et Triboccis Treboccisve: e quibus Plinius ac Tacitus hosce tres populos Germaniae gentes appellant, et Rheni ripam accolere in provinc. Belgica scribunt; Ptolemaeo ponuntur in superiori Germania, quae veteris Belgicae pars est. Nimirum ea triga populorum, ut de aliis nil dicam, ante Caesaris adventum in parte Belgicae Rheno flumini proxima consederat, ex Germania in Galliam vel translata, ut de Tribocis ait Strabo, vel sponte profecta. Horum itaque caput Noviomagus, quod plurimis aliis Galliae urbibus accidit, veteri ac propriô nomine depositô, Gentis appellationem recepit, atque a Nemetibus Nemetae, tractu temporis, dici coepit: uti ab Atrebatibus Atrebatae, a Tricassibus, Silvanectibus, Redonibus, Namnetibus, Lingonibus, Eburovicibus, Baiocassibus, Senonibus, Lemovicibus, Suessionibus, biturigibus, Caturigibus, Tricassae, Silvanectae, Redonae, Namnetae, Lingonae, Eburovicae, Baiocassae, Senonae, lemovicae, Suessionae, Biturigae, Caturigae. Certe noviomagus Nemetum ab Amm. Marcellino l. 15. et 16. et ab Hieronymo ep. ad Ageruchiam, non aliter appellatur, quam Nemetae. In Notit. Imperii romani. Nemetes dicitur: Praefectus militum vindicum nemetes. In Notitiis provinciarum ac civitatum Galliae civitas nemetum, inter provinc. Germaniae I. civitates tertium obtinens locum, nuncupatur. Imo et tertium ac recentius nomen Notitiae hae adiciunt: Civitas nemetum Spira; Item, Civitas nemetum, i. e. Spira. Zacharias Episcopus Urbis Romae, nunc David Spironensem Episcopum, nunc Civitates wormaciam Spiraciamque commemorat. Spiram vocat et Nithardus, l. 3.Unde colligitur, Spiram aut Spiraciam, atque etiam, nisi mendum subest, Spironam, ante annos 900. appellari hanc civitatem occoepisse, quô nomine hodie quoque censetur, et Germanice Speir, Gallis Spire dicitur: nomine, a fluvio Spira, Germanice die Speyr vel Spier, qui 5. mill. emensus urbem interluit ac Rheno ibi confunditur, acceptô. Ipse autem amnis Spirae nomenclationem forte a flexuosis recursibus et gyris, spiras serpentium referentibus, nactus est. Pagus Nemetensis vel Nemeticus, in Annal. Bertinianis, compositô nomine vocatur Sperohgouvi, i. e. Spirensis pagus, et in Ducatu Ripuariorum poni videtur, his verbis: A. C. 839. Ducatum Ribuariorum, Wormazfelda, Sperob-gouvi etc. apud Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.